Leseprobe

 

 

 

 

 

 

 

Komischer Vorfall während einer Rezitation

Plin. Ep. VI, 15 (Gradatim Heft 7, S. 33)

An Romano

 

(1) Mirificae rei non interfuisti; (2) ne ego quidem, sed me recens fabula excepit. (3) Passennus Paulus, splendidus eques Romanus et in primis eruditus, scribit elegos. (4) Gentilicium hoc illi, (5) est enim municeps Properti atque etiam inter maiores suos Propertium numerat. (6) Is, cum recitaret, ita coepit dicere: (7) »Prisce, iubes...« Ad hoc Iavolenus Priscus (aderat enim, ut Paulo amicissimus): »Ego vero non iubeo.« (8) Cogita, qui risus hominum, qui ioci! (9) Est omnino Priscus dubiae sanitatis; (10) interest tamen officiis, (11) adhibetur consiliis atque etiam ius civile publice respondet. (12) Quo magis, quod tunc fecit, et ridiculum et notabile fuit. (13) Interim Paulo aliena deliratio aliquantum frigoris attulit. (14) Tam sollicite recitaturis providendum est, non solum, ut sint ipsi sani, (15) verum etiam, ut sanos adhibeant.

Vale

 

gradatim

 

(1)   Res mirifica erat.

        Non interfuisti.

        Rei mirificae non interfuisti.

 

(2)   Ne ego quidem interfui.

        Sed fabula me excepit.

 

(3)   Passennus Paulus eques Romanus est.

        Eruditus est.

        Scribit elegos.

 

(4)   Elegos scribere Passenno Paulo gentilicium est.

        Hoc illi gentilicium est.

 

(5)   Est enim municeps Properti.

        Propertium numerat inter maiores.

 

(6)   Paulus recitabat.

        Ita coepit dicere: »Prisce, iubes …«

 

(7)   Iavolenus Priscus aderat.

        (Nam Paulo amicissimus erat.)

        Ad hoc Priscus dixit: »Ego vero non iubeo.«

 

(8)   Risum commovit.

        Iocos commovit.

        Qui risus commoti sunt!

        Cogita, qui ioci commoti sint!

 

(9)   Priscus est dubiae sanitatis.

 

(10) Tamen interest officiis.

 

(11) Tamen consiliis adhibetur.

        Tamen ius civile respondet.

 

(12) Eo magis id notabile fuit.

        Eo magis id, quod fecit, notabile fuit.

        Eo magis id, quod fecit, ridiculum fuit.

 

(13) Deliratio frigus attulit.

        Deliratio Prisci Paulo frigus attulit.

        Aliena deliratio Paulo aliquantum frigoris attulit.

 

(14) Providendum est.

        Sollicite providendum est.

        Recitaturis providendum est,

        ut ipsi sani sint.

 

(15) Providendum est non solum, ut ipsi recitaturi sani sint,

        verum etiam, ut sanos adhibeant.